2780. Quod in altera vita impressiones de aliis difficillime eradicentur
Per experientiam satis diutinam etiam discere datum est, quod impressiones, sive sint odia, sive contemtus, sive miserationes {1}, sive alia quaecunque sint, quae homo in vita corporis, ex quacunque causa, ceperit, de aliis, et quae radicatae sunt in mente, quod in altera vita non discuti possint, nisi postquam in coelum veniunt, et talia, quae sunt corporea et materialia, absterguntur a Domino. 1748, 10 Aug. @1 ms. miserationes$