Spiritual Experiences (Odhner) n. 2806

Previous Number Next Number See English 

2806. De loquela angelorum

Audivi angelorum loquelam, tametsi non percepi, quidam spiritus loquebatur, et cum loquela ejus sequebatur sic lenis loquela, sicut flumen loquelae non intellectae, flumen audiebam, et percipiebam, quod multa inessent, et quod {1} in una simplici voce loquentis innumerae ideae loquentium angelorum, quae quia non intellectae sed modo perceptum quod esset, fluvii instar erat, copiosis ideis plenum; quare dicebatur mihi quod haec erat loquela angelorum, et quod loquela spiritus esset commune quoddam, in quo continebatur angelicus sermo, sicut in omni harmonia, nisi aliquid (2807.) commune adsit, quasi consonans in communi, non datur singulare distinctum--sicut {2} in nullo non musico instrumento, et in corporis loquela, et singulorum sensuum actualitate--quae {3} communia adhuc eruditis mundi ignota sunt, sed usque adsunt; omnes membranae organicae viscerum, musculorum, organorum, sunt communia, in quibus et cum quibus particularia distincte existunt: talis erat loquela spiritus, et num idem dixissent angeli, ac quae in communi proferebat spiritus non scio, nam dari potest quod in et cum communi alia sint, quam quae in communi, sed non quae repugnant. 1748, 13 Aug. @1 ms. qude$ @2 ms. distinctum, sicut$ @3 ms. actualitate, quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church