2810. Comparatio spiritualium et coelestium in mundo spirituum et coelo, cum atmosphaeris et aquis
In mundo spirituum et coelo omnia sortiuntur locum suum et situm prorsus secundum eorum naturas et indoles, sic ut ne minimum desit, similiter est omnium gyratio secundum formas coelestes, omnium nempe spiritualium et coeelestium, a Domino, quae ineffabilis, quia incomprehensibilis est, inde sortiuntur omnia et singula situm in maximo corpore; et quidam, ut videatur prius [2336-37], secundum mutationes status eorum, quoad operationes spiritualium in eorum phantasia, feruntur {a} a situ suo in alios, et sunt tunc quasi errantes, sed usque in situm suum convenientem eorum naturae et indoli rediguntur; per viam comparationis, et repraesentationis, simile fere existit in corpore humano, quoad liquida, tum in aquis, etiam in atmosphaeris, quae usque secundum eorum levitates, figuras, et caetera naturae eorum, circumvoluta in suum locum deferuntur. 1748, 13 Aug. @a intellexerim spiritualem, ...phantasia feruntur$