Spiritual Experiences (Odhner) n. 2812

Previous Number Next Number See English 

2812. Per experientiam vivam quoque mihi ostensum est, quod tales, qui capere aliorum animos cupiunt, ob finem diripiendi aliorum bona et honores, cum hoc resuscitant in se in altera vita, et sic imperare omnibus cupiunt, dum imperandi animum apud semet resuscitant {1}, tunc ab anteriori superiore regione capitis vadunt in sua cupiditate, et persuasione, quae tunc animo inhaeret, per quandam viam arcus super caput, versus posteriora capitis, in partem occipitis sub cerebello, ubi cavitas supra cervicis vertebras, et ibi se locant, et sic cogitant, quomodo omnia diripere, tam bona quam honores alicujus, et sic super eos et alios imperare; cum spiritus per viam arcus istius ferebatur, tunc dicebant (2813.) alii spiritus, quod perciperent dira, et horrenda, quae tunc non vidi nec percepi; postea cum in cavitate occipitis essent, percepi sensu et audivi murmur eorum continuum, et tunc quoque vidi, quae spiritus prius viderant, nempe imagines humanas varias nigras plures, verbo infaustum et horrendum visu erat, et dicebatur, quod in squallidis et infaustis locis videantur sibi degere, qualium una mihi visa prius est [vide 2749-50], cum putarem transire per portam, reclusa mihi est alia porta ad latus, ubi erant infaustum et vacuum, sicut (uti hohla och stygga windar {a}). @1 ms. resuscitantant$ @a = in vacuis et turpibus cenaculis (verba suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church