Spiritual Experiences (Odhner) n. 2824

Previous Number Next Number See English 

2824. Quod lapsum attinet, ita repraesentabatur: apparebat primum circumflexio quasi veli circum circa supra caput ad distantiam per conversionem ejus, velum volans erat, sicut in picturis alicubi vidi, et mox circumflexio celerior et celerior, usque dum non apparuit tale velum superius, sed per circumvolutionem celerem, apparebat ut sphaera horizontalis circumactionis, qualis est sphaerae atmosphaerae circumactae, et hoc a dextro ad sinistrum, cum sic circumactus apparebat, quod sequitur ex phantasia falsitatis, quae sic circumagit eum, unde repraesentatio apparens talis--apud {1} angelum cadentem est talis ejus mentis naturalis insania, quae dum in mundum spirituum labitur (non scio an apud eum), (2825.) tunc repraesentatur circumactio talis et sphaera circumactionis talis--velum {2} sic in sphaeram talem cum formatum, alius tunc prope eum longius inde arripit sphaeram veli, et revolvit {3} versu contrario, sic ut ex velo isto revolvatur, et sic diminuitur, sed continuatur satis diu, a peripheria ad centralem locum ubi is, et cum prope eum venit, labitur is deorsum, et quidem in stagnum nigrum, sordidissimum, et ibi manet, [usque] dum a Domino inde liberatur; est aqua tam sordide {4} nigra, ut vix describi possit. Tales lapsus saepius existunt, nam sic a falsitatibus liberatur coelum, sed cum in mundo spirituum fuerint instructi, et sic meliores, iterum recipiuntur, hoc factum antrorsum, ad distantiam; ee visi aliorum casus quoque plures. @1 ms. talis, apud$ @2 ms. talis. velum$ @3 in ms. manu aliena probabiliter B. Chastanier et falso in se mutatum et revolvit simul attactum$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. sorde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church