2830. Regnum animale et regnum vegetabile ita correspondent, ut dum homo cogitat de uno, spiritus et angeli simul cogitare possint, et loqui de altero
Loquutus sum de vegetabili quodam, ad demonstrandum quandam veritatem, quod nempe ideo non neganda veritas, quamvis dubia quae si persuadent, sunt quasi destructiva veritatis, obveniunt, quae extricari nequeunt: cum in vegetabili figeretur idea mea, istius veritatis demonstrandae causa, et postea in animatis, tunc percepi quod idea non ita esset conjuncta et quasi continua, sicut alioquin; dicebatur mihi, quod cum mea idea esset in vegetabili, eorum esset in animali, et cum mea in animali, nam talis est correspondentia, ut ex uno de altero cogitari potest, sicut unum foret. 1748, 15 Aug.