Spiritual Experiences (Odhner) n. 2837

Previous Number Next Number See English 

2837. Quod quisque suam animam sibi formet in vita corporis

Loquutus sum cum spiritibus, et quidem in idea spirituali, quod quisque sibi formet suam animam naturalem, proinde quendam quasi instinctum naturalem, animae enim et spiritus post vitam corporis quodam instinctu feruntur, ad faciendum malum, nam inest animae eorum, ex acquisitis per actualitates, naturale quod non aliter se habet ac instinctus apud animalia, cum discrimine, quod spiritus ratiocinari queant, et quidem de spiritualibus et coelestibus; anima quam sibi format, est mentis naturalis, quae dominium obtinuit super mentem eorum spiritualem, sic ut mens (2838.) eorum spiritualis quasi subordinata est menti naturali, apud eos, qui sibi omnia tribuerant in vita corporis, et semet duxisse putarunt, aliter qui ducti sunt a Domino. Loquutus sum cum spiritibus de hoc, nam ita callidi et astuti quidam sunt, ut multo astutiores quam in vita corporis, sed astutia ista est naturale quod acquisiverant, sic instinctus quidam, quod admittere nolunt, quia putant se in corpore suo adhuc esse, nec sciunt aliter, quam [quod] {1} res se similiter habeat; quia cum in aliqua facultate naturali sunt, non reflectunt amplius unde hoc, vel quid hoc, putant ita fuisse. 1748, 16 Aug. @1 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church