Spiritual Experiences (Odhner) n. 2839

Previous Number Next Number See English 

2839. Quia malum augetur et auctum est huc usque, contra ordinem magis magisque homo vadit, et actuale ejus paucum, pejus est actualitate multa, cum ita succrevit haereditate malum, quare, quia [magis] magisque contra ordinem, quia contra fidem, aut veritates fidei, ita immediato Domini auxilio magis opus; quo plus contra ordinem, eo major vis requiritur ad reformandum, proinde pluribus spiritibus [opus], cum ii qui secundum ordinem magis ducuntur, paucioribus spiritibus apud semet, opus habent, sicut omnia in corpore quae secundum ordinem sequuntur, ut operationes viscerum internorum, quae naturales audiunt, non opus habent immediato spirituum auxilio, quia secundum ordinem. 1748, 16 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church