Spiritual Experiences (Odhner) n. 2849

Previous Number Next Number See English 

2849. Distinguuntur etiam dolosi in mundo, seu vita corporis eorum, quamvis ab hominibus non discernuntur, quidam enim ex insita consuetudine et actualitate non praemeditantur dolos, sed ubicunque occasio se offert, exercent {1} dolose effectus, sic non ita praemeditato, tales sunt qui tolerantur, nam natura eorum noscitur: sunt autem in mundo, qui praemeditantur, et recondunt dolos animo diu, et vultum praebent amicum, sed usque meditantur sub amico vultu occasiones laedendi, et hoc diu, ii sunt qui non tolerantur, et sunt serpentes viperae, de his cum spiritibus, nam quidam me laesit leviuscule, sed quia talis erat, ut ex instinctu faceret, quare {a} de iis cogitandi et loquendi ansa data est. 1748, 17 Aug. @1 ms. excercent$ @a h.e. ideo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church