Spiritual Experiences (Odhner) n. 285

Previous Number Next Number See English 

285. Praeterea memorabile est, quomodo phantasia eos eludit, putant enim orbem quendam circumambulare, cum emissi sunt, et sub pedibus calcare universum, sic ut deos maximos se esse putent; praeterea infernalis locus iis repraesentatur sicut tonna cum tegumento, et aliquo orbiculo prope super basin {1} quandam pyramidalem, in qua putant esse universum quod spectant, et quod gubernant,per eorum phantasiam immittebar quasi in talem tonnam ubi talis status est, ut nusquam describi possit, nam infernum gravius est, quam ut usquam describi queat, nec illuc demitti me, placuit Deo Messiae ex misericordia, propter dira et nefanda. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. basen vel basem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church