Spiritual Experiences (Odhner) n. 2861

Previous Number Next Number See English 

2861. Sunt enim spirituum similis facultatis genera et species, [qui] cum [suis] similia in memoriam hominis evocantur, et sic iis repraesentantur, putant quod iidem sunt, tunc omnia ista evocantur ex memoria, quae eos repraesentant, tam verba, loquelae sonus, gestus, et plura, praeter quod inducantur ita putare, cum alii spiritus inspirant iis, nam tunc in phantasia eorum sunt, et putant quod iidem sint. 1748, 19 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church