2867. De iis qui pro principio habent communionem omnium
Sunt qui pro principio habent omnium communionem, sic etiam uxorum, ita mixtim coeunt, de quibus ut reor prius [cf. 1976], ii longissime distant, antrorsum superne, loquuntur sicut essent boni, sed sunt maligni, ut et dolosi, quare etiam poena eorum est serpentina, a quibus colligantur quasi in fasciculum, et sic extenditur serpens circumligans in latum, et superinducit omnes sicut globum confasciculatum, et rejiciuntur. 1748, 20 Aug.