Spiritual Experiences (Odhner) n. 2886

Previous Number Next Number See English 

2886. De quibusdam spiritibus aut angelis, qui dum veniunt, praesentiam Domini secum videantur habere

Aliquoties percepi quod spiritus, aut angeli qui remissi in statum spirituum, cum loquuti praetulerint quod quasi Dominus esset, Ipse, Qui loqueretur, sic ut infunderent seu insinuarent spiritibus quasi persuasionem, quod Ipse Dominus adesset; sed usque postquam loquuti, ex indiciis potui cognoscere, quod praetulerint, et iis permissum aut concessum sit praeferre, nunc quoque circa vesperam, similis spiritus seu angelus in spiritum {1} remissus penes me erat, et quidem proxime super caput, ut fieri solet, et tunc spiritus mali circum me non potuerunt me infestare, aut de iis quoddam influere; nam per praesentiam ejus, iis hoc interceptum est, sed is postea dixit, quod alius factus: videtur quod per tales praesentia angelorum est, apud quos Dominus percipitur praesens, inde praesentia quoque percepta. 1748, 22 Aug. @1 nisi legendum spiritu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church