Spiritual Experiences (Odhner) n. 2889

Previous Number Next Number See English 

2889. Cum tales diu me infestarent, me in jucundioribus meis tenendo, ex praemeditato dolo, et hoc datum est mihi percipere, tunc quocunque modo videbar posse, restiti, iis repugnando, retorquendo malum in eos, quamvis non ex me, sed videbar quasi a me; quidam spiritus mecum loquentes dicebant, quod ita non licitum sit agere, ut malum malo resistatur, putantes quod prorsus patientes esse debeant, et exspectare auxilium immediatum a Domino, nam in talem opinionem cadunt ex sola lege communi, quod non resistere debeant malo [Matth. V: 39], sed quod paterentur omnia mala sibi inferri {1}, et sic liberationem immediatam a Domino exspectare; at iis dicere datum, quod non ita intelligendum sit, ut si quis in vita hominis, si fur si latro, si maleficus auferre velit vitam alicujus, furari dolose et vi aperta quod ei charissimum est, et prorsus necessarium, id comburere, et is solus, quod tunc pateretur hoc fieri, et exspectare immediatum (2890.) auxilium a Domino, et cum non accipit, culpam dare Domino; tale nequaquam est intellectus Legis communis, sed resistere cuique licet malo, cum non aliud auxilium adest, sed solum mente resistendi malo, non odio habendi eum qui facit, nec mente vindictam exercendi; nam tunc a Domino, per media tunc conformia, ei datur vis resistendi, et mens resistendi, quae resistentiae reguntur a Domino; quae cum non intelligerent, vel non vellent intelligere, nam non potuerunt scire quid hoc sit absque odio et vindicta resistere, et in aliquem retorquere malum, in aliqua ratiocinia volebant me inducere, cui dictum, quod hoc veritas, et lex communis, contra quam si formarentur ratiocinia, nihil de lege et veritate ista intellegeretur, sed modo forent {2} ratiociniorum cumuli, inde caligo mentis. 1748, 23 Aug. @1 ms. inferre$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. foret$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church