Spiritual Experiences (Odhner) n. 289

Previous Number Next Number See English 

289. De harmonia angelorum, etiam quoad loquelam plurium simultaneam

Pluri experientia hoc mane, ex misericordia Dei Messiae, ostensum est, quod angeli nequeant simul in beatitudine vivere, nisi tales sint, ut simul loquantur, et agant; in unanimitate et harmonia consistit beatitudo, ita ut plures ac permulti autument se unum esse, nam ex pluribus consentientibus seu harmonia plurium existit unum, ex quo beatitudo, et felicitas, et ex consensu felicitatum, duplicata et triplicata felicitas.

289a. Quod ad loquelam hoc hodie pluri experientia ostensum est, plures enim simul, ut fit in coelis, simul loquuntur, cogitant et percipiunt, ostensum etiam quod dum aliquis inter eos sit, qui in se cogitat, qui aliquid plus velit dicere ex quocunque amore, vel ex habitu ex amore quodam formato, aut si alii qui non similes sunt, associantur, imprimis quando adhuc per vastationem non sunt praeparati, ac initiati, tunc dissensus iste inter plures illico satis manifeste percipitur, sic ut nusquam falli possit, quin percipiatur quinam ex spiritibus dissentit, quare is dissociatur aliquo modo, secundum dissensum ejus, usque dum praeparatus, et adsuescit una esse, et harmoniam coelestem ut pars quoque formare; sic ut unanimitas, quae venit ex amore societatis, et [amor] hujus ex amore Dei Messiae, formet coeleste. 1747, d. 3 Dec.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church