Spiritual Experiences (Odhner) n. 2900

Previous Number Next Number See English 

2900. De cogitatione interiore

De cogitatione interiore vide prius [17, 1307-09, 1927, 2524-33, 2888-93]: loquutus sum cum spiritibus de cogitatione interiore, utque scirem {1} qualis esset, demebatur mihi cogitatio exterior, sic ut nihil ex objectis cogitarem, sic tamen ut vix de aliqua re certa cogitarem, usque in eo statu audiebam, quid dicebant, sed absque reflexione ad ea quae dicebant; quod mox observare dabatur: in reminiscentiam meam revocabatur quod talis fuerim diu, nempe in cogitatione interiore, cum cogitaverim de iis quae scripta sunt, in platea, ad mensam, quandoque in conversatione, cum non ipse observassem; tunc {2} manifesta mihi percepta et manifestata duplex cogitatio, nempe cogitatio interior, de rebus intellectui subjectis, et de rebus quae objectorum sensuum essent, sicut cum legissem Verbum Domini, tunc observabatur duplex cogitatio manifeste, et diu: sicut etiam in hoc statu dum scribo, et saepissime, cum lego, cum audio spiritus loquentes mecum, tunc interior cogitatio manifeste appercipitur, et a spiritibus observata. 1748, 23 Aug. Qui interiorem cogitationem habent, etiam exteriorem habent, postea idem spiritus mecum loquutus est sicut qui exteriores sunt. @1 imperfectum in ms.$ @2 J.F.I. Tafel tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church