Spiritual Experiences (Odhner) n. 291

Previous Number Next Number See English 

291. Quod potestas diaboli sit mera phantasia, et inde jactantia, et ab unico innocenti ejici potest, et tunc cruciari ex semet

Accidit quod unus ex turba infernali appulerit clanculum ad me, ac dolose egit, quod ut manifestum factum, inquirebatur, et inventus est, et tunc multa jactabunda de potentia sua loquutus, invisibilis etiam erat, cum quo cum aliquantum loquutus, quod nulla potentia nisi quae ei permitteretur, praeditus esset, quare {1} etiam ei permissum, ut exerceret vires suas, quod cum incassum tentatus, fassus est quod nihil usquam hic {2} potuisset {3} efficere, cumque ei diceretur, quod unus infans solum eum potuisset dejicere, missus est ad eum quidam ex minoribus innocentiis, qui {4} eum modo appropinquabat, et sicut mihi videbatur, circumferebatur, exinde tanta angustia erat pressus, ut clamaret et oraret, ut is eum omitteret, quia ita coarctabatur et angustabatur, ut id describere non possit. 1747, die 3 Dec. @1 h.e. tunc$ @2 forte legendum sic$ @3 ms. potuesset$ @4 in ms. quae in qui emendatum esse videtur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church