Spiritual Experiences (Odhner) n. 2921

Previous Number Next Number See English 

2921. Quod loco eorum qui adorantur alii adscisci possint

Putabat Abram cum esset in statu humiliationis et quasi fugae, ex timore, quod rediret gyrus post aliquantum temporis, sed dicere ei dabatur, quod alii similes loco ejus adscisci possint (sicut factum per aliquot dies), qui similes ei prorsus essent, sic ut non dignoscerentur ab eo, et is nec sciret aliter ac quod Abram esset, quod facile est in mundo spirituum; et quod is potuisset redigi in statum, ut non amplius audiret aut perceptionem haberet eorum, qui eum colunt; quod etiam ostensum est, nam alii loco ejus subibant, et agebant ejus personam ita, ut is quasi non Abram esset, quod quoque percipere dabatur; haec audit Abram, nunc est circa sinistrum pedem. 1748, 24 {1} Aug. @1 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church