Spiritual Experiences (Odhner) n. 2924

Previous Number Next Number See English 

2924. Spritius mali hominem ut servum vilem spectant, nisi ii sint qui putant esse hominem

2924. Quomodo et quoties tentaverint me regere, et servum sui me facere, non possum memorare, nam hoc omnes mali spiritus intenderunt, at quod non hominem, apud quem sunt, existiment servum, est quia putant se esse hominem, quotquot ibi sunt, quare odio se non possunt habere, nec sciunt tunc quod homo quoque spiritus est, et ejus spiritui corpus adjunctum, vivunt in tali ignorantia, ne quemquam laedant, et in necem praecipitent; at penes me, aliter, nam perceperunt se separatos fuisse, quare perpluries tentarunt, sed incassum, nunc cum adessent similes, facere dabatur, quod putarent eos esse me, quod facile fit, nam similibus repraesentationibus facile imbuuntur, tunc cum in opinione ista erant, dicere dabatur, an servi sint, seu an servus sim, seu anne dominus? dicebant quod ita, quia semet esse putabant, postea indignati. 1748, 25 {1} Aug. @1 in ms. 2922 altera vice$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church