2927. Quod spiritus, tametsi in vita non instructi, omnes scientias hominis, sicut instructi, sibi adproprient
Solum in exemplum, cum calculaverim aliquoties arithmetice ex capite, ut dicitur, tunc spiritus poterant id ex semet, quod experientia notum factum, similiter quod attinet reliquas scientias, quaecunque sunt, modo homo callet, spiritus eas tanquam suas possidet, tametsi ab iis nihil audiverit in vita.