Spiritual Experiences (Odhner) n. 2930

Previous Number Next Number See English 

2930. De iis qui {1} de spiritualibus, coelestibus, etiam de anima, ejusque {2} vita post mortem [nihil] credunt, quia non sciunt, et intelligunt, quale est

{3}. Sunt perplures tales in mundo, qui spiritualia rejiciunt, quia non sensibus capiunt, sic putant esse sicut nubes aut fumus, qui dissipantur, corpore mortuo, tales apud me fuerunt tota nocte, suntque supra caput, antrorsum, satis alte, ubi erant quidam quasi stationarii, qui me per totam noctem tenerent vigilem, et sic punirent, quia tam multa de spiritualibus loquutus sim, et scripserim, cum tamen ea non possint talibus quae sunt sensus corporis capere, stationarii isti tenebant me in statu medio ad vigiliam potius, quam ad somnum, sic me vexantes per plures horas noctis; phantasia eorum erat tam simplex, et fatua, ut non eam describere possem; talis erat sphaera eorum; tum etiam quod non possem liberari a Domino, etiam erat sphaerae eorum, sed fatue, in nullam cogitationem spiritualem potui venire; per sphaeram istam fatuam repraesentabatur eorum spirituale, quale est in animo eorum; postea veni in somnum, et cum evigilatus, ab iis eorum spirituale quoque repraesentabatur sicut foliosa nubes, (2931.) fatue quoque, cui nihil spirituale et intellectuale potuisset esse--ex {4} captu eorum hoc, quod nubes nihil sentire et percipere posse {5}, sic quod sit merum naturale, sicut apud bestias--verbo {6} spirituale eorum erat tale, quare dabatur repraesentare iis, quod hoc verum sit, quod cogitemus spiritualiter, quod spiritus sint, tali intellectu praediti, et usque repraesentantur sicut nubes! quomodo id percipere possent, cum illud verum, et hoc tamen ita repraesentatur? ex repraesentatione ista, spiritus isti naturales ita perculsi sunt, et ita affecti, ut describi non possit, petentes ut desisterem a tali repraesentatione, [dicentes] sic se in speciem {7} anxietatis et annihilationis redigi, quae poena {8} erat, quam gravem iis fuisse, ex eo quod ita conquesti sint, percepi. 1748, 26 {9} Aug. @1 ms. quae$ @2 ms. anima; ejusque$ @3 2929 deest$ @4 ms. esse, ex$ @5 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @6 ms. bestias, verbo$ @7 sic J.F.I. Tafel; ms. specie$ @8 ms. erat poena$ @9 in ms. 25 in 26 emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church