Spiritual Experiences (Odhner) n. 2949
2949.
Quod quoque illustrari potest ab unoquovis momento cogitationis et loquelae: homo cogitat analytice, seu secundum omnia arcanissima philosophiae analyticae, et usque non novit, ita quoque
loquitur et aait, at dum intendit scire quomodo se habet, et sic secundum scientiam cogitat, loquitur et agit, tunc avertit se ab arcanissimis, quae ducunt, seque finit, et quantum ex iis adest et
regit, tantum insanit et stupidus fit, quantum a ductu arcanissimo, et non a semet, tantum est in facultate intelligendi, et in statu affici secundum ea, 1748, 27 Aug., quod {1} confirmatum adhuc per
musculos: dum ex voluntate agit, si homo novit quinam musculi agunt {2}, et quaenam fibrae, et intendit mentem in musculum et fibram, ut imperare sic ei velit agere, dum intendit, tunc musculus agere
nequit, si remittit agit. @1 ms. Aug: quod$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. agit$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church