Spiritual Experiences (Odhner) n. 295

Previous Number Next Number See English 

295. Status animarum post mortem, quoad memoriam

Putant spiritus, sicut animae post mortem corporis,quod omni memoria, quali in vita corporis, gaudeant, sed per manifestam experientiam hodie sicut etiam aliquoties prius, edoctus sum, et cum animabus ac spiritibus de eadem re, colloquutus, qui idem fateri deberent, nempe quod memoria rerum particularium nulla sit, sed memoria intimior, quae est indolis, cui inscripta sunt omnia et singula, quae usquam in vita corporis cogitarunt, et quod egerunt, scientifica quasi tenentia superficiem, et quae affectionum fuerunt, quasi facientia nucleum, ut ita dicere liceat; animabus et spiritibus neutiquam aliter apparere potuit, ac quod omnem memoriam vitae corporis retinuerint, qui {1} ex indole loqui potuissent, secundum ea scientifica, quae penes me sunt, quae induunt, quasi essent eorum, ita non aliter scire potuerunt quam quod eorum esset memoria, aliter apud eos, quos in vita cognovi, aliter quos {2} non cognovi; sicut {3} ab uno testimonio constare possit, quod omnes spiritus, dum ad me venerint, vernacula mea lingua potuissent loqui, ubicunque loci nati essent, non aliter scientes, [quam] {4} quod eorum lingua esset, et in eam nati, de suamet lingua ne hilum norunt; indoles eorum loco memoriae est, sic ut aversentur aut ament ea, quae vera aut bona sint, quasi quadam sagaci sphaera, nam illico ut appellit id quod indoli eorum non consentaneum est, id deflectunt in ea, quae indoles eorum suadet, et tam solerter et mirabiliter, ut ii non aliter sciant, ac quod ex memoria agerent. Praeterea etiam possunt mutuo inter se colloqui, et cum varietate, ex iis quae in homine sunt, quod etiam mirabile est, tametsi id non audirem, inde quoque non possunt aliter scire, ac quod ex memoria suamet priori loquerentur: quidam noti hoc admirati sunt, sed usque non potuerunt non agnoscere veritatem; sed probe observandum, quod omnia et singula dirigantur ita a Deo Messia, ut non alia {5} possint ex memoria alicujus sumere, quam quae usui servire possint, sic ut mirifico modo omnia et singula dirigantur. Nec dubitandum est, quin omnia et singula, quae in vita {6} corporis inscripta sunt, etiam queant educi et iis ostendi, sicut expertus sum apud me manifestissime, quod minutissima educantur, et quidem suomet tempore, quod nullo modo resistere possum. Experientias singulares allegare prolixum et superfluum foret. 1747, die 4 Dec. @1 sic ms.; J.F.I. Tafel quia substituit$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @3 sic ms.; J.F.I. Tafel sic ut substituit$ @4 sic J.F.I. Tafel$ @5 sic J.F.I. Tafel; ms. aliter$ @6 nisi acta legendum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church