Spiritual Experiences (Odhner) n. 2951

Previous Number Next Number See English 

2951. Quam difficulter homo persuaderi queat, quod regatur per spiritus

Antequam aperta est mens, ut loqui possem cum spiritibus, et sic viva experientia persuaderi, per plures annos prius talia apud me documenta exstiterunt, ut nunc miror, quod non usque in persuasionem de regimine Domini per spiritus venerim, non solum erant somnia per aliquot annos informantia me de iis quae scribebantur; sed etiam erant mutationes status cum scriberem, lux quaedam extraordinaria in iis quae scriberentur: postea quoque visiones plures clausis oculii, et lux data miraculose, et spiritus sensibiliter [percepti], ad sensum ita manifeste, sicut corporei sensus, multoties {1}, [et] {2} infestationes per varios modos a spiritibus malis, in tentationibus, tum postea cum scriberentur ea quae spiritus mali aversati, ita ut paene obsiderer ad horrorem, lumina ignea visa, loquelae matutino tempore [auditae], praeter plura alia, usque dum quidam spiritus me alloquebatur paucis verbis, miratus valde sum, quod perciperet is cogitationes meas, et miratus postea valde cum aperiebatur ut colloquerer cum spiritibus, sicut etiam tunc spiritus ex eo quod ego miratus; ex his concludi potest, quam difficulter homo adduci queat ad credendum, quod regatur a Domino per spiritus, et quam difficulter recedat ab opinione, quod {3} is suam vitam, a se, absque spiritu vivat. 1748, 27 Aug. @1 ms. multoties$ @2 cf. indicem ad Homo$ @3 ms. quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church