2959. Cum amor percipit bonum, quod permittat libenter vastationem
Datum mihi nunc percipere, quod qui amat libenter permittat, ut vastentur {a}, quod fit cum conveniente cruciatus specie et quadam desperatione, tunc enim tenui continue mentem in emendatione et felicitate, quae sequitur vastationem, sic ut finis esset in mente, pro certo sciens, quod liberarentur. 1748, 28 Aug. @a h.e. ii, [quos amat]$