Spiritual Experiences (Odhner) n. 2961

Previous Number Next Number See English 

2961. Quod qui elevantur altius supra {1} caput, percipiant sensum verborum absque perturbatione a vocibus

Observatum est prius [cf. [119a]], et nunc quoque, quod qui elevantur alte supra caput, non qui a se per phantasias, aut a phantasiis, sed venia Domini, quod {2} ii intueantur scrippa, cogitata et loquelam, quae penes me, absque impedimento a vocibus, quas {3} infundunt mali spiritus, quibus solitum est, inhaerere verbis, et sic non intelligunt sensum, sed confundunt, quidam natura, quidam astu, et dolo. 1748, 28 Aug. @1 inclarum in ms.$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church