Spiritual Experiences (Odhner) n. 2963

Previous Number Next Number See English 

2963. Quid sirenes

Loquutus cum spiritibus, quid sirenes, et informatus per angelos, quod sirenes sint, qui insinuant se alius cupiditatibus, voluptatibus, et affectionibus, tali modo, ut ii tunc in statu insinuationis nesciant quasi subesse malum aut dolosum, sic ut capiantur jucunditate cum aliis, cum quibus sunt, et tamen, quamvis hoc non cogitant tunc, usque dum datur occasio, prodit intentio mala, sive eorum eripiendi bona, sive fallendi, sive occidendi, et similia; qui autem cum se insinuant, meditantur {1} de dolis, et sic faciunt studio, seu insinuant se studio propter finem malum, ii sunt non sirenes, sed dolosi. 1748, 28 Aug. @1 ms. insinuant; meditantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church