297. Quod illi, qui ab inferiori terrae seu fovea a Deo Messia,in interius coelum, tum in intimius [elevantur, ii] {1} sua loca, et mansiones exactissime sortiantur @1 J.F.I. Tafel [elevantur, ibi]$
Miratus sum, quod a Deo Messia elevati sint milleni et forte myriades ex fovea, seu inferioribus terrae, et quidem quomodo omnes eorum sua loca in coelis sortiri possint:tandem hodie edoctus, quod plurima eorum pars videantur sibi, tanquam curribus aut rhedis vehi, et ad varia loca circumferri, et tentare an hic aut ibi conveniat, hoc est, num consensus sit ejus cum animabus, quae ibi sunt, si non, [ut]ut plurimum fit, feruntur tamdiu usque dum inveniunt consensum, et sic quietem, nempe cum animabus, quae suae indoli conveniunt, nec usquam datur ulla anima a Deo Messia elevata, quae non suam quietem et sic consortium suae indoli conforme cum aliis inveniat. Translatio haec aliquibus diutius perstare potest, verum non cum anxietate,interea etiam accommodantur magis, et perficiuntur, ut interesse societati coelesti queant.