2983. Porro sphaera corporea seu sensuum corporis quae exterior datur, in quam quoque missus, sed sphaerarum varietates non sunt perceptibiles, et quia inconstantiae perpetuae sunt, et inaequalitates in sphaera corporea, non ita quoque intelligi potest, nam sphaerae istae sunt, quibus homo regitur a Domino; sed per sphaeras interiores.