2996. Quod angeli scire possint qualis homo De Mahumede
A Domino angeli scire possunt quicquid in homine a prima infantia, et quid cogitaverit, quod nunc etiam [fit] per eos, qui translati sunt in coelum, ut reor est Mahumed et Mahumedani, qui inde in cogitationem meam haec inferunt et testantur, et me nesciente, manum meam ad ita scribendum ducunt. 1748, 30 Aug. Indefinita sunt quae vident in iis quae occurrunt, quae nusquam idea hominis capi possunt, ita in singulis vocibus quae scribuntur, ab iis quoque. Cum iis diceretur, quod haec quae viderent usque fere nihil sint {1}, respective ad ea, quae videri possunt in illis, quae viderant, quare in adhuc interius sublati, [tunc] inde iterum mecum loquuti, dicebant, quod priora quae viderant, tam crassa fuerint, ut vix aliquid. 1748, 30 Aug. Adhuc sublati sunt ubi infantes, et primum mirati, quod infantes sciant, quae nulli alii, inde loquuti quoque, quod nihili fere sint, quae [prius] viderant, et quod tam indefinita in una idea contineantur, ut una idea per volumina non describi possit. 1748, 30 Aug. Varia influebant, et ad varia ducebar, et variis movebar, quae memorare non possum. Scio quod inde {a}, qui viderunt causas, et quomodo influeret {2} inferior mundus {b}. 1748, 30 Aug. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. influerent spiri[tus]$ @a h.e. ex iis$ @b h.e. mundus [spirituum]$