Spiritual Experiences (Odhner) n. 3003

Previous Number Next Number See English 

3003. Quidam spiritus persuasus quod omnia posset per similes intuitiones, quia ex permissione, existunt; quare adsuefecit sibi in tantum evocare alios spiritus, et ad se attrahere per talem intuitionem, ut ex assuefactione prorsus stiterit se in alterius persona, ut crediderit quasi se alius {1} esse, sicut solent quidam vesani et qui insani sunt, et ideo seclusi a societate {2} humana in mundo; is nunc per talem intuitionem fortem [agebat], ut quasi persuasus quod esset persona ejus, et hoc cum variatione, intuitione directa in plures, qui {3} omnes ei adjungebantur ita, ut non potuissent se retrahere, et visi sunt [ii] cum eo esse in quorum {4} loco is, usque in infima terra, ibi sistebantur etiam ii, in quos intuitionem tam persuasive figebat, quare intuitio ejus persuasiva mihi percepta est, sicut Lacs som kommer utur led, som intet kan wridas tilbakas, sic similis vesanis istis in mundo, quod quoque confirmatum; quoque conquesti sunt ii, quos sic attraaebat, quod liberari non possent; in eos nullam habebat efficaciam, qui erant in vera fide. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @2 ms. societate$ @3 ms. plures; qui$ @4 J.F.I. Tafel quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church