3005. Exinde quoque sciri potest, quid intuitio per fidem, et quid fides, nam quidam putant, quod fides nihili sit, cum tamen intuitio per fidem omnia possit, [ut] et intuitio omnium quae sunt fidei, cum persuasione; sed fides est talis, ut quantum intuitionis in Dominum ex homine, aut ex semet, tantum recedit a Domino, et nullius efficaciae est, sed quantum a Domino, tantum efficaciae {1}, similiter persuasio eorum quae sunt fidei; aliter sunt vesano isti similes, est {2} insania non absimilis istorum, qui putarunt se fuisse deus pater, et deus filius, et quidem ex insana persuasione, tum qui putabat se fuisse Carolum XII: qui inter vesanos missi, similes sunt quoque ii, qui fidem ex propriis viribus sibi comparare volunt. 1748, 31 Aug. @1 ms. efficaciae$ @2 ms. est est$