301. Quod in intimiori coelo ineffabilis sit jucunditas et felicitas
Ex misericordia Dei Messiae sublatus sum in coelum intimius, ut dictum [299], et loquutus sum cum angelis, ibi ex misericordia Dei Messiae sola, concedebatur interesse aliquantisper eorum consortio, quod miraculum erat; ex tali dispositione angelorum circum me, inde docebar de iis quae prius dicta sunt, et sic percipere potui, tametsi obscurissime, qualis sit, et quod nusquam absque harmonia coelesti et consensu indolum, et statu per vastationem acquisito, dari queat, ut aliquis possit interesse, sunt tales jucunditates etiam ex subtilissima, et homini imperceptibili, seu sublimi imaginatione, ut prorsus sit paradisus coelestis cum absoluta et inexpressibili jucunditate, cum indefinita varietate nam {1} repraesentationes tam vivae sunt, ut parasangis indefinite superent ea, quae homo sibi imaginari queat, imo, quae cogitare ex {2} amore mutuo, et consensu omnium, quod nullus velit esse sui, sed singuli omnium gestiant, ex intima affectione; sed desunt voces quae exprimere possunt. 1747, die 5 Dec. @1 ms. varietate, nam$ @2 ms. cogitare, ex$