3019. Quod quidam spiritus magnopere cupiant esse homines
Omnes {1} spiritus in genere cum apud hominem, non sciunt aliter quam quod homines sint; sed sunt alii, qui cupiunt esse hominem, sic prorsus ejus corpus occupare, et sic eum apud quem sunt, pro nullo corpore habere, tales pluries apud me fuerunt, et multum conati, quidam levius, qui tamen vario modo pudore afficiuntur, nam eorum facies se {2} videre putant {a} in speculo [2106, 2205], praeter alia, ita spiritus ab ea cupiditate removentur. 1748, 1 Sept. @1 ms. omne$ @2 ms. sibi$ @a vel sibi videre videntur$