3022. Porro cum homo sit ultimum ordinis, terminantur ita ideae in memoria ejus, seu ideis materialibus memoriae ejus; et quia terminantur ibi ideae omnes, etiam spirituum, et sic recipientia sunt idearum spirituum, et continuus nexus ordinis eo usque consequitur, non aliter putare potest spiritus quam quod in semet, et a semet ideae incipiant, cum tamen in ideis hominis, in quibus terminantur, sint ideae ejus, sicut constare potest ex eo quod approprient sibi omnia et singula hominis, et quod lingua ejus sicut sua loquantur, nec aliter scire possunt.