Spiritual Experiences (Odhner) n. 3034

Previous Number Next Number See English 

3034. Quidam spiritus qui non poterant capere, ex causa, quod clausum, dicebant quod ea comprehendere non possent, quod ita se res haberet, quibus respondere dabatur, quod similiter nec comprehendant quod una actio quae simplex putatur, a tot musculis, et sic ab innumerabilibus fibris motricibus, et a myriadibus fibrarum puriorum existat; et minus adhuc quod ad unam actionem, quae simplex putatur, universum systema puriorum partium concurrat, secundum proximitates et affinitates, mirabilissime, cum hoc non sciunt, et si non crederent hoc, quod ita obvium, familiare, quomodo credere possunt, quod talis influxus sit? {1} 1748, 2 Sept. Sed his [spiritibus] dabatur quoque percipere, et quod tunc miratus, quod mihi respiratio tunc quasi ademta, nempe quod respirationem emitterem, et intus respirarem, inde aliquantum percipio, quod sic spiritus isti potuissent absque turba a me percipere, nam respiratio externa erat adempta, et interna data, nam emissio spiritus turbat, vide quae de his in pulmone, quid attractio et quid emissio, si ibi {a}. 1748, 2 Sept. @1 ms. sit, 1748$ @a cf. Regnum Animale 330-32$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church