Spiritual Experiences (Odhner) n. 3040
3040.
De formis angelicis
Formae seu chori angelici tam saepe apud me fuerunt et auditi, ut familiare factum, ita singula observabilia non annotata sunt, sicut quod quidam absque repraesentationibus
aut ideis discant fluere in tales formas, ut initientur, et possint interesse postea spiritualibus et coelestibus, tum quod chori ex Mahumedanis mihi tam familiares facti, ut solum ex sono scire potuerim
quod ex iis: praeter alia, quae non memini, sicut cum influxerint in sonitum oris, absque loquela.
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church