3045. De spiritibus Jovialibus
Joviales spiritus apud me sunt, et mirantur valde, quod ideas cogitationis eorum possim sic scribere, (nam duxerunt ii prius, sicut etiam hodie quae scripsi de iis), et id quia data [iis] reflectio referebant aliis, qui quoque mirati, quod sic fieri possit; quibus insinuatum, quod sic telluris hujus incolae ita informari queant, et scire illud quisquis legit, quod ex cogitatione eorum, et nulla loquela, percepi, ex qua cogitatione, seu perceptione eorum cogitationis haec scripsi, [ii] affirmare {1} id quoque desiderantes, subtiliore adhuc perceptione. 1748, 3 Sept. @1 ms. affirmae$