3048. Cogitabam, quod sic nullus homo potuisset cogitare quid bonum, sed informatus sum, quod separati sint spiritus boni a malis, sic ut ubi boni non possint esse mali, ita apud hominem, qui ducitur a Domino, et apud quemvis dum in statu est fidei; apud me autem factum est aliquoties similiter, sed permissum erat ei, apud me habere suos stationarios, absque iis cum malitia sua ita influere non potuerunt, quod expertum hodie. 1748, 3 Sept.