Spiritual Experiences (Odhner) n. 3050

Previous Number Next Number See English 

3050. Vera loquela spirituum

Loquela vocum, non est loquela propria spirituum, sed est hominum, seu memoriae corporeae, at memoriae interioris loquela est vera spirituum, quae qualis se habet, hodie mihi ostensum est, cogitatio est, et quidem communicativa; et qua nunc loquutus sum cum iis, et quidem de eo, quomodo omne id quod possint intelligere et possint percipere, sit eorum scientia, tametsi prius non noverint id se novisse, nam comprehendunt illico, et quia comprehendunt, non potest non esse, quin insit, et quod ab iis [esse] tam bene, quam alio, qui id dicit, possit dici; quare loquela ista est interior loquela, multa comprehendens--nam {1} simul est intuitiva cogitationis alterius, et percipiens num is tali est cogitatione--quae {2} talis est, ut vix fallat; verbo est communicatio idearum, quarum una non multis vocibus exponi potest, et dum exponitur, usque parum exhauriat, nam ideam ejus quasi integram secum habet, quae manifestatur. Talis est loquela spirituum inter se; verbo non voces, sed ideae vocum, nam unaquaevis vox habet ideam, quae est (3051.) multae extensionis, sicut constat ex eo, quod multis exponi queat et soleat unius vocis idea, et sic omnes voces in serie loquelae cogitativae; hoc mirum est, quod spiritus inter se non sciant, quod talis loquela sit, et per talem communicent sua cogitata, quia sunt absque reflexione ad loquelam vocum, quam non sciunt inter [se] {3}, quia non reflectunt super eam, et ideo {a} quia est naturalis; et nunc percipio quod loquela ista spirituum in homine sit, quae regit loquelam vocum, sicut nunc percipio cum haec scribo; at quod homo id non sciat, et forte non percipiat, est, quia naturalis [loquela] est ejus spiritus, quem habere se non novit, et quod non sciat, seu forte non percipiat quod haec se ita habeant, est quia inhaerent, quidam vocibus, quidam corporeis, quidam mundanis, et tunc perit facultas id intelligendi; percipio etiam quod in concione talis loquela spirituum quasi facultas appareat loouendi per voces, haec cum alio spiritu scripsi, qui id agnovit. 1748, 5 Sept. @1 ms. comprehendens, nam$ @2 ms. cogitatione; quae eo usque se (sic!)$ @3 sic J.F.I. Tafel$ @a h.e. hoc ex causa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church