Spiritual Experiences (Odhner) n. 3053

Previous Number Next Number See English 

3053. Qualis loquela angelica {1} percipi potuit quoque exinde, quod inductus velle ob usum quendam [agere], sed inde deductus, usum penes me percepi, sed cum deductus, [percepi] quod plura insint, quare non secundum eum usum facerem {a}, illa plura sunt in loquela angelica distincte, sed apud me ita ut nihil ex eo intelligere potuerim; spiritus autem non probi volebant declinare {b}, quod quoque percepi, ex natura solum, quod non admittant aliquid quod ex coelo, scire possunt postea quare, sed tunc non, quia ex natura; si causam suam depromerent, et dicerent ob quem usum [agendum], possunt postea multis, sed sunt modo figmenta ad confirmanda sua. 1748, 5 Sept. @1 ms. angelica angilica$ @a h.e. facere deberem$ @b h.e. [ab usu illo] declinare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church