3056. De quibusdam, qui putabant phantasias esse, quod cum spiritibus conversatus
Quidam, etiam noti, postquam aliquoties elevati sunt in regionem superiorem antrorsum, et visi mihi post nubem, inde dirigentes ea quae cogitarem, ita putantes, quod magni prae aliis, et doctiores, nam tale iis permittitur, quibus phantasia est, ut omnes reliquos putent se regere posse, (3057.) quando {1} hoc bis vel ter ab iis factum, veniebant in phantasias, quas etiam habuerunt in vita corporis, quod loqui cum spiritibus, sit phantasia, ita ut non crediderint ullum loquutum cum spiritibus, proinde quod spiritus non darentur, quod involutum erat; quare etiam cum in simili statu essent, et simul vellent alii infligere malum, illico rapti sunt in altissimum paene supra caput, et passi idem quod intendebant alteri, quod erat ut sicut lacerae vestes apparerent, etiam sibi; interea tenebantur in sua phantasia, quod ad alios [malum] {2} derivare vellent, et sic alios in supplicia secum trahere, ut et alios substituere loco sui, quod contra amorem proximi est, et tamdiu tenebantur in statu derivationis in alios, et sic cujusdam doli, insimulandi alios, quod ii egerunt, usque dum diminui appareret; derivatio in alios noscebatur manifeste per id, quod alios mente sua tenerent, et sic secum auferre vellent, quoscunque mens arripiebat, sumebant. @1 ms. posse; quando$ @2 cf. indicem ad Intuitio et Malum$