Spiritual Experiences (Odhner) n. 3064

Previous Number Next Number See English 

3064. Quod ex una voce cognoscatur spiritus qualis est

Hoc mihi demonstratuu, nempe quod spiritus modo diceret vocem, verum, tunc indicia duplicis generis mihi exstantia erant, nempe ex sono, et ex idea; sonus habet suas differentias in indefinitum sicut constare potest ex sonis loquelae hominum, quod varietas sit indefinita, sicut facierum; ut cuivis notum est: alterum indicium est ideae vocis veri aut veritatis, illico constare potuit qualis idea ejus communis veri, num communis [sit] et pauca insint, num simplicitas in communi, num miseratio in communi, num tranquillum, num infantile aut innocens, quod est indicium commune, tum num clausa est, vel num aperta, ut si e coelo insinuetur quid in ideam, vel si a malis [idea] quid {1} trahat ex (3065.) se: tum quoque num idea plenior sit, num {2} multum cognitionis, et qualis, tum num parum, num veri cognitio, num falsi cognitio veri illius, in statu isto; omnes differentiae vadunt in indefinitum: et praeterea spiritus angelici plura adhuc capiunt, quae adhuc inteeius sunt: et angeli adhuc plura quae in unoquoque particulari seu universali; quare spiritus potest illico cognosci, qualis est, ex una solum voce, cum Dominus dat iis percipere; nam in unaquavis idea, est homo, cum varietate quoad statum; et sciunt quoque quomodo externa, nempe sonus, et idea naturalis seu externa, ab interioribus dissentiant; praeter {3} adhuc plura in genere, quae non possunt ita dici. 1748, 6 Sept. @1 ms. malis, quid$ @2 ms. sit num$ @3 ms. dissentiant: praeter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church