Spiritual Experiences (Odhner) n. 3067

Previous Number Next Number See English 

3067. Quales essent in communi inde concludere datum, quod sint ex charitate, seu quod moveantur charitate, quod percipere datum ex eo, quod illico cum desiderio accenderer ut accederent, desiderio isto moti se adplicabant, tum etiam ex eo, [quod] cum putarent se esse solos, qui insinuaverint ea quae scriberem mox prius de ideis [3064-65], cum iis dictum quod etiam alii sint, qui indignati, quod se solos dicerent, cum tamen plures essent, inde [ita] in cogitationem lapsi, num praevaricati sint contra proximum, quod sibi vindicaverint ea, quae aliorum essent, ut eorum commotionem perceperim, quae erat tam pudoris, quam agnitionis quod proximum laeserint, tum plurium aliarum affectionum probarum, quas non possum describere, nam affectiones plures, quae in unam concurrunt, non potest homo distincte percipere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church