3076. Quod quandoque ii, de quibus cogitatur, momento adsint
Observatum saepius est, quod illico ac cogitatur de uno, is illico adsit, et quidem in suo loco, utplurimum; causam percepi, quod tunc illico auferatur e societate in qua est, in societatem in qua essem, seu is esset, qui {1} cogitat, sic ut a sua societate tunc in aliam veniat, ut primum autem cogitatio cessat, in suam societatem redit, quod is nescit, et miratur quod tam subito adsit. 1748, 6 Sept. @1 ms. quae$