Spiritual Experiences (Odhner) n. 3081

Previous Number Next Number See English 

3081. Quod unus spiritus ducatuu in similes fere cogitationes secum ab altero {a}

Aliquoties spiritus conquesti, quod a me quasi cogerentur cogitare id quod penes me objectum erat, sic ut non ex semet possent cogitare; tametsi etiam multoties iis relictum sit manifeste inter se sociare sermonem, et unaquaevis societas per se, tum etiam non manifeste, ut dum consilia inirent, et festine erumperent in talia, quae nusquam cogitavi, et quod cogitata mea de aliis rebus collegerint et quasi legerint, me nesciente, quod pluries factum; sed dum reflexio iis dabatur, quod tenerentur cogitare ea quae objecta penes me erant, conquesti sunt, sicut hodie quoque. @a intelligendum Quod unus spiritus ducat alterum in similes fere suis cogitationes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church