3097. De delitiis Paradisiacis
Antrorsum paulum superius, ad angulum recti oculi sunt ii qui paradisiacam vitam vivunt, quibus tales paradisiaci prospectus in longitudinem immensam sunt, ut nusquam a quoquam {1} homine percipi queat, cum varietatibus infinitis, et splendoribus una illustrantibus, verbo dicebant qui ibi fuerant, sicut nunc qui ibi sunt, quod sit prorsus ita ineffabilis, ut ineffabilitatem non {2} idea plenissima hominis sistere queant; jucunditates et felicitates elucent ex singulis, verbo defiunt iis voces describere, modo quod sit ineffabile, et hoc fit cum varietatibus in aeternum. @1 J.F.I. Tafel: "quoquam pro quoque"$ @2 ms. no$