3101. De quodam latrone Judaeo, qui putabat se auferre mihi posse nummos aureos
Qualis vita malorum spirituum post mortem sit, inde constare potest, quod quandoque putaverint se posse auferre ea quae videbant; nunc quoque erat Judaeus ex {1} latronibus, cui ostendebam aliquot nummos aureos, qui putabat se velle eos {2} auferre, non aliter sciens quam quod homo, et sic posset; quare relicti nummi ut auferret, visus sibi quoque abstulisse eos ex phantasia; cum ostendissem ei quod remanerent, et phantasia ejus esset, obstupescens dicebat se nunc appercipere esse spiritum; sed scio, quod mox usque non aliter sciret {3} ac prius; inde qualis vita spirituum malorum post mortem concludi potest. Bonis autem spiritibus {4} cum id manifestum est, quod spiritus, datur reflexio a Domino, ut ulterius id sciant. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$ @2 ms. ea$ @3 J.F.I. Tafel sciat$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. Boni autem spiritus$