Spiritual Experiences (Odhner) n. 3112

Previous Number Next Number See English 

3112. Postea, cessante hac separatione, sicut una persona, ut prius [3110], agebant, cum uibus loquutus, an scirent, num semet regant, quia recens a poena; dicebant quod sciant se a semet non regi, quin {1} tunc discordia; tum interrogatum a quonam domino, num a dracone, quod negabant, sed an a quonam alio, nesciebant; nondum volunt dicere quod a Domino: nam absque consensu in unum finem, et absque Domino, a Quo tenentur in consensu--per {2} id quod putent se quoque agere me, quod sint sicut homo {a}, ita unusquisque, utcunque plures sunt, ita tenentur in consensu--finis {3} est eorum naturae, qui finis non tenet eos in consensu, sed fert unius animum contra alterum. 1748, 8 {4} Sept. @1 J.F.I. Tafel quia$ @2 ms. consensu, per$ @3 ms. consensu, finis$ @4 forte erronee pro 9$ @a h.e. [unus] homo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church