Spiritual Experiences (Odhner) n. 3118

Previous Number Next Number See English 

3118. Quod naturalia existant ex spiritualibus

{1}. Loquutus cum spiritibus de naturalibus quod existant a spiritualibus, ex causa, quod dentur spiritus qui referunt vesicam, ureteres et similia, et quidem confirmata per id quod unicuivis notum esse potest, quod actus corporis qui sunt naturales, existant a cogitatione per voluntatem, quae sunt spiritualia, quod enim idea spirituali percipitur clare, [nempe] quod naturales actus ex talibus existant, quae non comprehendunt {2}, sicut a cogitatione per voluntatem, ita in omnibus reliquis. 1748, 10 Sept. @1 3117 transposuit secundum auctoris indicia post 3115$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. non comprehendu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church